- BRACHYLLAS
- BRACHYLLASBoeotorum Praetor. Livio memoratur l. 33. c. 27. ubi Boeotarchen illum gentis Comitiis factum esse, quod praefectus Boetorum apud Philippum Macedoniae Regem militantium fuisser, praeteritis Zeuxippo et Pisitratô, aliisque qui Romanae societatis auctores fuerant, refert. Quae etiam causa exitii ei fuit. Id enim hi aegre passi, dum arma Romana propinqua habebant, tollere Brachyllam principem Fautorum Regis statuerunt. Et tempore ad eam rem captô, quum in publieo epulatus reverteretur domum temulemus, prosequentibut mollibus viris, qui ioci causâ coneilio celebri intersuer ant, ab sex armatis, quorum tres Italici, tres Aetolierant, circumventus occiditur. Idem ibid. c. 28.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.